Latin
CAPVT VIII
Benedict Pereira, De magia 69
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quia haec breuiter diximus, vereor ne obscurè dicta sint; quare quò melius intelligantur, latius explicabuntur. Daemonum &Magorum miracula non vera, differunt à veris miraculis, quae in scripturis &historiis Ecclesiasticis, à seruis Dei facta legimus, his quinque modis; Dignitate virtutis efficientis. Qualitate eorum qui faciunt, Diuersitate factorum, Modo faciendi, &Fine cuius gratia fiunt vera miracula, cum (vt supra diximus (omnis naturae creatae vim exuperent, solius Dei potestate possunt effici: nam quamuis per Angelos vel seruos Dei fieri videantur, illi tamen non agunt virtute sua, sed Dei cuius sunt administri &tanquam instrumenta. Magi autem opera sua faciunt, vel virtute quarundam rerum naturalium quibus vtuntur occultè; vel opera Daemonum, qui clàm Magis auxiliantur. Vera miracula licè interdum faciant etiam homines mali; rarò tamen, nec nisi ad confirmationem veritatis, &diuinae virtutis declarationem: ferè autem magi homines sunt flagitiosi &malefici, quos proinde diuinis humanisque legibus consulere &adire prohibentur. Quae faciunt Magi, vel sunt tantum phantastica &simulata, &ideò nec diuturna; vel sunt pernitiosa, vel inutilia: vera autem miracula, sunt opera solida &vera, vtilissima hominibus, &non nisi magna aliqua necessitate, &vtilitate facta.