Latin
CAPVT VIII
Benedict Pereira, De magia 70
Unproofread scanNot analysed yet
Magi, opera sua faciunt, vel per causas naturales, vel ope Daemonum, vtuntur multis praestigiis, mendaciis, ludificationibus hominum, figuris, characteribus, verbis vel nihil, vel absurda significantibus, aliisque superstitiosis ceremoniis, miscentque sacra profanis: namque nonnulla verba sacra vsurpant, adiunctis superstitionibus foedant &contaminant. Docent enim ea dici debere sub certò quo dam constellationum situ, certoque loco &tempore, toties signo crucis facto, tot candelis accensis adhibitis, vel filis aut velis, aut chartis, quas vel pueri vel virgines tantum tetigerint: adhibent etiam quaedam, quae nihil prorsus ad effectum producendum pertinent, sed ridiculam habent vanitatem, dicunt enim oportere tali hora &toties, &tali aqua lauare faciem, radere capillos; hac, vel illa veste indui. Sed, quod impietatis plenissimum est, sanguinem ex humano corpore mittunt, eoque libam ina quaedam conseerant, nomina quorundam daemonum sui vsurpant, quibusdam animalibus familiariter vtuntur, &cum eius colloquuntur, Daemonibus sacrificant, nomen &fidem CHRISTI abiurant, piohibent homines signare se signo crucis, &alia faciunt partim superstitiosa, partim ridicula, partim penitus execranda. Nihil tale sancti fa ciunt edendis miraculis, sed vel interiore vel etiam exteriori supplicatione &innocatione diuinae virtutis, vel facto signo crucis, vel aliquibus verbis sacris recitatis, miracula operantur.