Latin
CAPVT IX
Benedict Pereira, De magia 76
Unproofread scanNot analysed yet
Astronomicam appellans, quae certas quasdam imagines &figuras, annulos, sigilla, statuas &alia quaedam ho rum similia fabricatur, in quibus, eius cultores &defensores affirmant, coelestium corporum virtutes &influxus recipi, receptosque miros effectus praestare. Sed haec vana sunt, nec modò à christiana veritate, &pietate, sed etiam à philosophica ratione &disciplina longè remota. Virtus enim clestais per se vniuersalis est &indeterminata ad hunc vel alium quemlibet effectum producendum; determinatur autem per causas naturales particulares: Illae autem imagines &figurae astronomicae, non sunt causae naturales, nec habent vim, aut efficiendi quippiam, aut praepatandi materiam ad hunc vel illum effectum recipiendum. Deinde coelum naturaliter operatur; illae autem imagines sunt ingenio &artificio hominum inuentae, &pro eorum arbitrio adhibitae; non igitur per illas, virtus coelestis modificari aut determinari potest. Postea, lignum quocunque modo figuretur, non potest in se recipere immediatè formam equi vel leonis; nec vitrum aut aurum formam plantae: multò igitur minus huiusmodi materiae, propterea quod ab ipsis Astronomis variè figurentur, idoneae habilisque reddentur ad certas quasdam virtutes siderum recipiendas &ad aliquos mirabiles effectus producendos. Adhaec, quae est naturalis conuenientia illarum Astronomicarum imaginum cum coelo?