Latin
CAPVT IX
Benedict Pereira, De magia 77
Unproofread scanNot analysed yet
neque enim est vel secundum figuram, vel secundum naturam vel motum vel qualitates: quomodo igitur res naturales sine ipsis figuris non sunt idoneę ad diuinos illos siderum influxus accipiendos, signatae autem &adornatae istis imaginibus, statim fiunt idoneae? His accedit, quod insignia visu effectuque sidera, si Mathematicis demonstrationibus credimus, ampliora sunt quam vniuersa terra; quomodo igitur influxus illorum ad vnam imagunculam astronomicam restringitur, vt non etiam per alias res quamplurimas tali figura carentes diffundatur? Nullus igitur nouus effectus ab huiusmodi Magia astronomica proficiscitur; &si quis fortè cernitur aliquando, is non earum imaginum aut siderum potentia, sed occulta daemonum opera, quò eiusmodi fraudibus mortales circumueniant, proficiscitur.