Latin
CAPVT X
Benedict Pereira, De magia 78
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT X. De Magia Cabalistica. SED venio ad Cabalisticam, quam phiosophi quidam Iudaeorum, &de nostris nonnulli vanitatis magis quàm veritatis studiosi, &res curiosas atque inauditas quàm veras &solidas discendi auidiores, affirmant scientiam esse Mosi primùm à Deo in monte Syna traditam, deinde non quidem literarum monumentis, sed ore tenus à prioribus, per quandam ve luti manuum traditionem, &receptionem posteris traditam, adhuc fuisse conseruatam: ideoque dictum esse Cabala, quod verbum Hebraicè idem sonat quod Latinè recipio, nimirum eam posteriores à prioribus ore tenus auditione accipiebant, &animo memoriaque custodiebant: qua etiam ratione ferunt veteres, disciplinam Pythagoricam multis saeculis esse conseruatam. Complectitur autem hęc Magia Cabalistica vniuersam Philosophiam, diuinam &humanam, nec non &naturalem: omniumque rerum doctrinam mysticè ac symbolicè continet, non eam more aliarum humanarum disciplinarum, rationibus &argumentis disputationibusque trastans, sed numeris, figuris, ac Symbolis: ita que in ea singulae literae, figurae, nomina, eleDI MEDI