Latin
CAPVT XI
Benedict Pereira, De magia 82-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XI. De Necromantia. B Necromantia nonnihil dicamus, vt qualis quantaue sit eis vis, vel potius fraus &fallacia, ostendemus. Necromantici profitentur se animas mortuorum euocare posse ex ijsque cognoscere multa quae sunt occultissima, vel etiam futura; animas autem mortuotum, praesertim eorum qui flagitiosè vixerunt, aut violenta morte de vita deturbati sunt, Magis eas inuocantibus adesse, respondere, multaque manifestare, docet Porphyrius lib. 2.