Latin
CAPVT XI
Benedict Pereira, De magia 83
Unproofread scanNot analysed yet
De Abstinentia animalium, nam cum de prauis &fallacibus daemonibus dixisset, mox subdit haec de animalibus: Tales, inquit, sunt &animae mortuorum, quae vitiis oppletae &corpore migrarunt, conflictantur enim etiam tunc irae &concupiscentię perturbationibus, &in naturam conuersae daemonum, similes illorum redduntur, noxiae ad turbulentae; in varias se vertunt formas, ac modò conspicuas se oculis praebent, modò recondunt, &ita eludunt aciem tum intuentium, tum etiam cogitantium. Et quodam alio loco: Praua, inquit, anima quae corpus suum violenter reliquit, expoliata ad hoc ipsum deinde se admouet, ibique moras trahitVnde nonnunquam visae sunt animae lamentari: nam animae carentium sepultura circa corpora immorantur, quibus malefici saepius abutuntur ad ministerium suum explendum, compellentes animas à positione corporis vel partis cuiusdam assumptione.