Latin
iii
Benedict Pereira, De magia iii
Unproofread scanNot analysed yet
EPISTOLA etiam Principes ac Reges ipsasque ciuitates &respublicas inuasit, infecit, ac perdidit. Ac licet has generis humani pe stes omnibus ferè seculis tum sapientes viri firmißimis rationibus profligare, tum prudentes rerum publicarum rectores ac principes seuerißimis damnatas edictis &atrocißimis poenis addictas, è societate hominum exterminare flagrantißimè cupiuerunt, obnixeque contenderunt: perparum tamen adhuc profectum est. Adeò enim malum hoc in animis hominum haeret infixum, vt penitus extrahi vix queat, nec eius sanandi potens atque efficax vllum iam remedium inueniri posse credatur. Itaque hic vsuve nit, quod de mathematicis scitè quidam vereque dixit: Genus hominum, inquit, potentibus infidum, sperantibus fallax: quod in ciuitate nostra &vetabi tur semper, &retinebitur. Sed nihilominus tamen mihi quidem valdè vtiliter ac salutariter fecisse visi sunt, qui doctis aduersus eas artes editis libris, vanam &fallacem ac perniciosam &superstitiosam earum rerum obseruationem apertè demonstrarunt. Quorum ego prudens consilium, piumque studium, atque vtilem conatum aemulatus, tres aduersus eas artes libros confeci, vnum de Magia, alterum de obseruatione somniorum, tertium de diuinatione astrologica.