Latin
iv
Benedict Pereira, De magia iv
Unproofread scanNot analysed yet
Ac primus quidem liber planè nouus est foetus, nunc primum lucem aspiciens: quae reliquis autem duobus libris disputantur, ea ferè sunt in commentariis nostris partim in Danielem, partim in Genesim explicata. Sed quia non pauci eos commentarios non legent, aut quod eos propter studiorum diuersitatem non iuuat legerae, aut qui vacat propter occupationes, putaui me pergratum plurimis facturum, si quo la tius horum librorum pateat vtilitas, separatim eas disputationes, atque vnum nvolumen, idque modicum inclusas, typus excudendas curarem: ratus scilicet fore, vt eas ipsas disputationes, tum propter