Latin
1.109 to 1.113
Benedict, Regula S.p.n. Benedicti 1.109-113
Not analysed yet
Septimanarii autem ante unam horam refectionis accipiant super statutam annonam singulas biberes et panem, ut hora refectionis sine murmuratione et gravi labore serviant fratribus suis. In diebus tamen sollemnibus usque ad missas sustineant. Intrantes et exeuntes ebdomadarii in oratorio mox Matutinis finitis Dominica omnium genibus provolvantur postulantes pro se orari. Egrediens autem de septimana dicat hunc versum: Benedictus es, Domine Deus, qui adiuvisti me et consolatus es me . Quo dicto tertio accepta benedictione egrediens, subsequatur ingrediens et dicat: Deus, in adiutorium meum intende, Domine, ad adiuvandum me festina ,et hoc idem tertio repetatur ab omnibus et accepta benedictione ingrediatur. Caput 36: De infirmis fratribus Infirmorum cura ante omnia et super omnia adhibenda est, ut sicut revera Christo ita eis serviatur, quia ipse dixit: Infirmus fui, et visitastis me ,et: Quod fecistis uni de his minimis, mihi fecistis . Sed et ipsi infirmi considerent in honorem Dei sibi serviri, et non superfluitate sua contristent fratres suos servientes sibi; qui tamen patienter portandi sunt, quia de talibus copiosior mercis adquiritur. Ergo cura maxima sit abbati, ne aliquam neglegentiam patiantur. Quibus fratribus infirmis sit cella super se deputata et servitor timens Deum et diligens ac sollicitus. Balnearum usus infirmis quotiens expedit offeratur, sanis autem et maxime iuvenibus tardius concedatur. Sed et carnium esus infirmis omnimo debilibus pro reparatione concedatur; at ubi meliorati fuerint, a carnibus more solito omnes abstineant. Curam autem maximam habeat abbas ne a cellarariis aut a servitoribus neglegantur infirmi; et ipsum respicit quidquid a discipulis delinquitur. Caput 37: De senibus vel infantibus Licet ipsa natura humana trahatur ad misericordiam in his ætatibus, senum videlicet et infantum, tamen et regulæ auctoritas eis prospiciat. Consideretur semper in eis inbecillitas et ullatenus eis districtio regulæ teneatur in alimentis; sed sit in eis pia consideratio et præveniant horas canonicas.