Latin
1.101 to 1.108
Benedict, Regula S.p.n. Benedicti 1.101-108
Not analysed yet
Caput 32: De ferramentis vel rebus monasterii Substantia monasterii in ferramentis vel vestibus seu quibuslibet rebus prævideat abbas fratres de quorum vita et moribus securus sit; et eis singula, ut utile iudicaverit, consignet custodienda atque recolligenda. Ex quibus abbas brevem teneat, ut dum sibi in ipsa adsignata fratres vicissim succedunt, sciat quid dat aut quid recipit. Si quis autem sordide aut neglegenter res monasterii tractaverit, corripiatur; si non emendaverit, disciplinæ regulari subiaceat. Caput 33: Si quid debeant monachi proprium habere Præcipue hoc vitium radicitus amputandum est de monasterio ne quis præsumat aliquid dare aut accipere sine iussione abbatis, neque aliquid habere proprium, nullam omnimo rem, neque codicem, neque tabulas, neque grafium, sed nihil omnimo, quippe quibus nec corpora sua nec voluntates licet habere in propria voluntate; omnia vero necessaria a patre sperare monasterii, nec quicquam liceat habere quod abbas non dederit aut permiserit. Omniaque omnibus sint communia ,ut scriptum est, ne quisquam suum aliquid dicat vel præsumat. Quod si quisquam huic nequissimo vitio deprehensus fuerit delectari, admoneatur semel et iterum; si non emendaverit, correptioni subiaceat. Caput 34: Si omnes æqualiter debeant necessaria accipere Sicut scriptum est: Dividebatur singulis prout cuique opus erat . Ubi non dicimus ut personarum -quod absit -acceptio sit, sed infirmitatum consideratio; ubi qui minus indiget, agat Deo gratias et non contristetur, qui vero plus indiget, humilietur pro infirmitate, non extollatur pro misericordia; et ita omnia membra erunt in pace. Ante omnia, ne murmurationis malum pro qualicumque causa in aliquo qualicumque verbo vel significatione appareat. Quod si deprehensus fuerit, districtiori disciplinæ subdatur. Caput 35: De septimanariis coquinæ Fratres sibi invicem serviant, ut nullus excusetur a coquinæ officio, nisi aut ægritudo aut in causa gravis utilitatis quis occupatus fuerit, quia exinde maior mercis et caritas adquiritur. Inbecillibus autem procurentur solacia, ut non cum tristitia hoc faciant; sed habeant omnes solacia, secundum modum congregationis aut positionem loci. Si maior congregatio fuerit, cellararius excusetur a coquina, vel si qui, ut diximus, maioribus utilitatibus occupantur. Ceteri sibi sub caritate invicem serviant. Egressurus de septimana, sabbato munditias faciat. Lintea cum quibus sibi fratres manus aut pedes tergunt, lavent. Pedes vero tam ipse qui egreditur quam ille qui intraturus est omnibus lavent. Vasa ministerii sui munda et sana cellarario reconsignet; qui cellararius item intranti consignet, ut sciat quod dat aut quod recipit.