Latin
1.180 to 1.185
Benedict, Regula S.p.n. Benedicti 1.180-185
Not analysed yet
Caput 66: De hostiariis monasterii Ad portam monasterii ponatur senes sapiens, qui sciat accipere responsum et reddere, et cuius maturitas eum non sinat vacari. Qui portarius cellam debebit habere iuxta portam, ut venientes semper præsentem inveniant a quo responsum accipiant. Et mox ut aliquis pulsaverit aut pauper clamaverit, «Deo gratias» respondeat aut «Benedic», et cum omni mansuetudine timoris Dei reddat responsum festinanter cum fervore caritatis. Qui portarius si indiget solacio iuniorem fratrem accipiat. Monasterium autem, si possit fieri, ita debet constitui ut omnia necessaria, id est aqua, molendinum, hortum vel artes diversas intra monasterium exerceantur, ut non sit necessitas monachis vagandi foris, quia omnimo non expedit animabus eorum. Hanc autem regulam sæpius volumus in congregatione legi, ne quis fratrum se de ignorantia excuset. Caput 67: De fratribus in viam directis Dirigendi fratres in via omnium fratrum vel abbatis se orationi conmendent, et semper ad orationem ultimam operis Dei commemoratio omnium absentum fiat. Revertentes autem de via fratres ipso die quo redeunt per omnes canonicas horas, dum expletur opus Dei, prostrati solo oratorii ab omnibus petant orationem propter excessos, ne qui forte subripuerint in via visus aut auditus malæ rei aut otiosi sermonis. Nec præsumat quisquam referre alio quæcumque foris monasterium viderit aut audierit, quia plurima destructio est. Quod si quis præsumpserit, vindictæ regulari subiaceat. Similiter et qui præsumpserit claustra monasterii egredi vel quocumque ire vel quippiam quamvis parvum sine iussione abbatis facere. Caput 68: Si fratri inpossibilia iniungantur Si cui fratri aliqua forte gravia aut inpossibilia iniunguntur suscipiat quidem iubentis imperium cum omni mansuetudine et oboedientia. Quod si omnimo virium suarum mensuram viderit pondus oneris excedere, inpossibilitatis suæ causas ei qui sibi præest patienter et oportune suggerat, non superbiendo aut resistendo vel contradicendo. Quod si post suggestionem suam in sua sententia prioris imperium perduraverit, sciat iunior ita sibi expedire, et ex caritate, confidens de adiutorio Dei, oboediat.