Latin
1.186 to 1.193
Benedict, Regula S.p.n. Benedicti 1.186-193
Not analysed yet
Caput 69: Ut in monasterio non præsumat alter alterum defendere Præcavendum est ne quavis occasione præsumat alter alium defendere monachum in monasterio aut quasi tueri, etiam si qualivis consanguinitatis propinquitate iungantur. Nec quolibet modo id a monachis præsumatur, quia exinde gravissima occasio scandalorum oriri potest. Quod si quis hæc transgressus fuerit, acrius coerceatur. Caput 70: Ut non præsumat passim aliquis cædere Vitetur in monasterio omnis præsumptionis occasio; atque constituimus ut nulli liceat quemquam fratrum suorum excommunicare aut cædere, nisi cui potestas ab abbate date fuerit. Peccantes autem coram omnibus arguantur ut ceteri metum habeant. Infantum vero usque quindecim annorum ætates disciplinæ diligentia ab omnibus et custodia sit; sed et hoc cum omni mensura et ratione. Nam in fortiori ætate qui præsumit aliquatenus sine præcepto abbatis vel in ipsis infantibus sine discretione exarserit, disciplinæ regulari subiaceat, quia scriptum est: Quod tibi non vis fieri, alio ne feceris . Caput 71: Ut oboedientes sibi sint invicem Oboedientiæ bonum non solum abbati exhibendum est ab omnibus, sed etiam sibi invicem ita oboediant fratres, scientes per hanc oboedientiæ viam se ituros ad Deum. Præmisso ergo abbatis aut præpositorum qui ab eo constituuntur imperio, cui non permittimus privata imperia præponi, de cetero omnes iuniores prioribus suis omni caritate et sollicitudine oboediant. Quod si quis contentiosus repperitur, corripiatur. Si quis autem frater pro quavis minima causa ab abbate vel a quocumque priore corripitur quolibet modo, vel si leviter senserit animos prioris cuiuscumque contra se iratos vel commotos quamvis modice, mox sine mora tamdiu prostratus in terra ante pedes eius iaceat satisfaciens, usque dum benedictione sanetur illa commotio. Quod si contempserit facere, aut corporali vindictæ subiaceat aut, si contumax fuerit, de monasterio expellatur. Caput 72: De zelo bono quod debent monachi habere Sicut est zelus amaritudinis malus qui separat a Deo et ducit ad infernum, ita est zelus bonus qui separat a vitia et ducit ad Deum et ad vitam æternam. Hunc ergo zelum ferventissimo amore exerceant monachi, id est ut honore se invicem præveniant, infirmitates suas sive corporum sive morum patientissime tolerent, oboedientiam sibi certatim inpendant: nullus quod sibi utile iudicat sequatur, sed quod magis alio; caritatem fraternitatis caste inpendant. Amore Deum timeant. Abbatem suum sincera et humili caritate diligant. Christo omnimo nihil præponant, qui nos pariter ad vitam æternam perducat.