Latin
1.80 to 1.87
Benedict, Regula S.p.n. Benedicti 1.80-87
Not analysed yet
Caput 22: Quomodo dormiant monachi Singuli per singula lecta dormiant. Lectisternia pro modo conversationis secundum dispensationem abbatis sui accipiant. Si potest fieri omnes in uno loco dormiant; sin autem multitudo non sinit, deni aut viceni cum senioribus qui super eos solliciti sint, pausent. Candela iugiter in eadem cella ardeat usque mane. Vestiti dormiant et cincti cingulis aut funibus, ut cultellos suos ad latus suum non habeant dum dormiunt, ne forte per somnium vulnerent dormientem; et ut parati sint monachi semper et, facto signo absque mora surgentes, festinent invicem se prævenire ad opus Dei, cum omni tamen gravitate et modestia. Adulescentiores fratres iuxta se non habeant lectos, sed permixti cum senioribus. Surgentes vero ad opus Dei invicem se moderate cohortentur propter somnulentorum excusationes. Caput 23: De excommunicatione culparum Si quis frater contumax aut inoboediens aut superbus aut murmurans vel in aliquo contrarius sanctæ regulæ et præceptis seniorum suorum contemptor repertus fuerit, hic secundum Domini nostri præceptum admoneatur semel et secundo secrete a senioribus suis. Si non emendaverit, obiurgetur publice coram omnibus. Si vero neque sic correxerit, si intelligit qualis poena sit, excommunicationi subiaceat; sin autem inprobus est, vindictæ corporali subdatur. Caput 24: Qualis debet esse modus excommunicationis Secundum modum culpæ, et excommunicationis vel disciplinæ mensura debet extendi. Qui culparum modus in abbatis pendat iudicio. Si quis tamen frater in levioribus culpis invenitur, a mensæ participatione privetur. Privati autem a mensæ consortio ista erit ratio, ut in oratorio psalmum aut antefanam non imponat, neque lectionem recitet, usque ad satisfactionem. Refectionem autem cibi post fratrum refectionem solus accipiat, ut, si verbi gratia fratres reficiunt sexta hora, ille frater nona, si fratres nona, ille vespera, usque dum satisfactione congrua veniam consequatur. Caput 25: De gravioribus culpis Is autem frater qui gravioribus culpæ noxa tenetur, suspendatur a mensa, simul ab oratorio. Nullus ei fratrum in nullo iungatur consortio nec in conloquio. Solus sit ad opus sibi iniunctum, persistens in pænitentiæ luctu, sciens illam terribilem Apostoli sententiam dicentis: Traditum eiusmodi hominem in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in diem Domini . Cibi autem refectionem solus percipiat, mensura vel hora qua præviderit abbas ei conpetere; nec a quoquam benedicatur transeunte nec cibum quod ei datur.