Latin
1.88 to 1.93
Benedict, Regula S.p.n. Benedicti 1.88-93
Not analysed yet
Caput 26: De his qui sine iussione iungunt se excommunicatis Si quis frater præsumpserit sine iussione abbatis fratri excommunicato quolibet modo se iungere aut loqui cum eo vel mandatum ei dirigere, similem sortiatur excommunicationis vindictam. Caput 27: Qualiter debeat abbas sollicitus esse circa excommunicatos Omni sollicitudine curam gerat abbas circa delinquentes fratres, quia: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus . Et ideo uti debet omni modo ut sapiens medicus: inmittere senpectas, id est seniores sapientes fratres, qui quasi secrete consolentur fratrem fluctuantem et provocent ad humilitatis satisfactionem et consolentur eum ne abundantiori tristitia absorbeatur, sed, sicut ait item Apostolus: Confirmetur in eo caritas ,et oretur pro eo ab omnibus. Magnopere enim debet sollicitudinem gerere abbas et omni sagacitate et industria currere, ne aliquam de ovibus sibi creditis perdat. Noverit enim se infirmarum curam suscepisse animarum, non super sanas tyrannidem. Et metuat Prophetæ comminationem per quam dicit Deus: Quod crassum videbatis, et quod debile erat proiciebatis . Et Pastoris boni pium imitetur exemplum, qui, relictis nonaginta novem ovibus in montibus, abiit unam ovem quæ erraverat quærere. Cuius infirmati in tantum conpassus est, ut eam in sacris humeris suis dignaretur inponere et sic reportare ad gregem. Caput 28: De his qui sæpius correpti emendare noluerint Si quis frater frequenter correptus pro qualibet culpa, si etiam excommunicatus non emendaverit, acrior ei accedat correptio, id est ut verberum vindicta in eum procedant. Quod si nec ita correxerit, aut forte -quod absit -in superbia elatus etiam defendere voluerit opera sua, tunc abbas faciat quod sapiens medicus: si exhibuit fomenta, si unguenta adhortationum, si medicamina Scripturarum divinarum, si ad ultimum ustionem excommunicationis vel plagarum virgæ, et iam si viderit nihil suam prævalere industriam, adhibeat etiam, quod maius est, suam et omnium fratrum pro eo orationem, ut Dominus qui omnia potest operetur salutem circa infirmum fratrem. Quod si nec isto modo sanatus fuerit, tunc iam utatur abbas ferro abscisionis, ut ait Apostolus: Auferte malum ex vobis ; et iterum: Infidelis si discedit, discedat ,ne una ovis morbida omnem gregem contagiet.