Latin
1.58.113 to 1.58.140
Benedict, Regula 1.58.113-140
Unproofread scanNot analysed yet
eo fuerant, cessit monasterio. »Eodem sensu monasterii vocem usurpat S. Nilus in Hist. caedis SS. Patrum in Sina, cap. 9 apud. Boll. 13 Januar. Militans sub regula, vel abbate.] Particula vel bifariam potest hic sumi disjunctive et copulative: disjunctive, quia, ut ait Bernardus Cassinensis, «quando monachi non super se habent abbates, sed praepositos, et decanos, et priores; militant tamen sub regula, sed sequuntur regulam secundum praepositorum imperta. »Et Hildemarus: «Forte, inquit, quod B. Benedictus plenus fuit spiritu prophetiae, et vidit spiritu prophetiae istud tempus, in quo sunt multa monasteria sine abbatibus regularibus, ideoque posuit: Militans sub regula vel abbate, »fatetur tamen uterque particulam vel hic sumi posse copulative pro et, quo sensu etiam eam capiunt reliqui interpretes communiter; et sic nomine abbatis intelligitur quicunque superior quocunque nominetur vocabulo, sive praepositus, sive decanus, sive prior. Deinde secundum genus est anachoretarum.] Anachoretae, quorum principes Paulum et Antonium fecerunt S. Hieronymus et Cassianus, et quorum in Veteri Testamento Elias et Elisaeus, in Novo autem Testamento Joannes Baptista aliquas nobis exhibuerunt umbras, «hi sunt qui habitant per deserta, »inquit S. Hieronymus (Epist. 22); sive, ut ait apud Cassianum abbas Piamon (Collat. 18, cap. 4), qui «prius in coenobiis instituti, jamque actuali conversatione perfecti, solitudinis elegere secreta; »qui «nequaquam contenti hac victoria qua inter homines occultas insidias diaboli conculcaverunt, aperto certamine ac manifesto conflictu daemonibus congredi cupientes, vastos eremi recessus penetrare non timent; »unde et anachoretarum nomen acceperunt; «ab eo enim quod procul ab hominibus recesserunt nuncupantur, »ut dicit S. Hieronymus (Epist. 22); αναχωρείν enim Graece Latine secedere redditur; quamquam aliam hujus vocis etymologiam deducunt Boherius et Trithemius. Hi nimirum dictos volunt anachoretas ab άνά sursum et χόρος chorus, eo quod supernarum rerum contemplationi praecipue deputentur, et «ad coelestium spirituum chorum respirare debeant, »ut loquitur Trithemius.