Latin
1.58.141 to 1.58.172
Benedict, Regula 1.58.141-172
Unproofread scanNot analysed yet
Unde et apud Cassianum abbas Joannes: «Eremitae, inquit, perfectio est exutam mentem a curis habere terrenis, eumque, quantum humana fragilitas sinit, vivere cum Christo. »Addit Boherius dictos fuisse anachoretas tanquam angentes cor suum ad Dominum jejuniis et abstinentiis; cui interpretationi satis congruit quod de anachoretis scribit Severus Sulpicius (Lib. i Dial. ,c. 9): «Habitant plerique in eremo sine ullis tabernaculis, quos anachoretas vocant: vivunt herbarum radicibus, nullo unquam certo loco consistunt, ne ab hominibus frequententur; quas nox coegerit, sedes habent. »Id est eremitarum.] Cum eremitis anachoretas confundit S. P. Benedictus; aliquod tamen inter utrosque discrimen constituit S. Isidorus (Lib. ii de Div. Offic. ,c. 15). Vult nempe eremitas eos esse «qui. procul ab hominibus recedentes, deserta loca et vastas solitudines sequi et habitare perhibentur, etc. »Anachoretas autem illos «qui, jam coenobiali conversatione perfecti, includunt semetipsos procul ab hominum conspectu remoti. »Verius tamen utrosque non nisi unum monachorum genus efficere dixeris; nam et quos hic describit S. Isidorus eremitas, hos S. Hieronymus, Severus Sulpicius, et Cassianus anachoretas appellant. Nec tamen inficias ibo quin duas tresve in species hoc monachorum penus dividi possit; nam, ut dicit B. Petrus Damiani (Opusc. 15, c. 52), «eremitarum ordo bipartitus est, quorum videlicet alii cellulas incolunt, alii passim per eremi deserta gradientes, certas aedes habere contemnunt. Sed qui per eremum spatiando discurrunt, anachoretae; qui vero cellulis contenti sunt, usitato vocabulo eremitae dicuntur, quibus nomen commune factum est speciale. »Atque hi etiam postremi in duplici exstitere differentia: ut enim observat Menardus (In not. ad conc. Regul. ,c. 3, §6), «quidam infra monasterii septa in cellis includebantur, ut patet ex Justiniani Novella 5: Nisi quidam illorum in contemplatione et perfectione degentes, vitam remotam habeant in hospitio, quos vocare anachoretas, id est discedentes;