Latin
1.58.173 to 1.58.203
Benedict, Regula 1.58.173-203
Unproofread scanNot analysed yet
et hesychastas, id est quiescentes consueverunt; ubi hospitium sumitur pro cella, ibi enim agitur de iis qui in monasteriis includuntur. Id etiam planum est ex canone 41 sextae synodi, quae ait hujusmodi inclusos άναχωρήτικήν ταιδοτριζεϊσθαι διαγωγήν, id est anachoreticam exercere vitam. Quidam vero extra monasterii septa inclusi erant, de quibus hoc capite agit S. Isidorus. »Porro a primo reclusionis genere exclusae non fuerunt ipsae mulieres, quis in virorum monasteriis inclusas vixisse non raro reperimus apud auctores. Talis erat apud Meldos Otgerii ducis Carmentriacensi. soror (Saec. iv Bened. part. i, p, 659) nomine Gibelina amoris Dei gratia saeculo xi reclusa in Faroniano monasterio, ex Fulcoudi abbatis Notitia de praefato, Otgerio. Talis apud Virodunum S. Popponis mater B. Adelwiif (Apud Boll. 25 Jan.) ,quae cum, imposito sibi velo, coenobiticam primum vitam professa esset, «apud S. Vitonum succedente etiam tempore solitaria esse coepit, ibique reclusa cursum vitae, diabolo cum virium suarum copiis triumphato, in pace peregit, ut de ea scribit Everhelmus in Vita S. Popponis n. 18. Talis denique apud S. Gallum sancta Wiborada (Saec. v Bened.) ,quae quadriennio primum juxta ecclesiam S. Georgii inclusa, postea ad S. Gallum ab episcopo vocata, ibidem ad finem usque vitae, quam martyrio absolvit, perseveravit, «quam episcopus cum paucis prosecutus, et benedicens clausulam obseravit, »attestante Hartmanno monacho S. Galli in ejus Vita n. 15. Porro hujusmodi reclusae sub regimine et disciplina abbatis monasterii vivebant, ut probat noster Mabillonius in observationibus praeviis ad Vitam S. Wiboradae. Quae lex viros perinde ac mulieres aeque constringebat, qui sive intra, sive extra monasterium inclusi, aut alias solitarie viverent, proprio tamen monasterii unde egressi fuerant, abbati subjecti remanebant, ut inter alia colligitur ex Vita S. Ayberti monachi Crispiniensis n. 1 (Boll. 7 April.) ,qui, accepta a Lamberto abbate licentia, «reclusionem ingressus est, in qua, quandiu vixit, sub imperio Crispiniensis abbatis Domino militavit.