Latin
1.58.222 to 1.58.249
Benedict, Regula 1.58.222-249
Unproofread scanNot analysed yet
Idem statutum legitur in concilio Veneto anno 465, can. 7; in concilio Toletano vii, can. 5; in sexta synodo canone 41. Idem videre est in Vita S. Euthymii abbatis n. 89, tom. II Monumentorum Eccles. Graecae, et in Vita S. Theodosii Coenobiarchae, cap. 2, apud Boll. xi Januar. Et certe, ut pulchre quidam dixit, sicut flos fructum, ita vita coenobitica anachoreticam praecedere debet. Sed quaeret aliquis quanta et qualis fuerit isthaec in coenobio probatio, quam diuturnam solum indefinite praescribit S. Benedictus? S. Isidorus in libro de Ecclesiasticis Officiis rem determinat his verbis: «Sed isti examinatione coenobiorum probati in omnibus disciplinis monasterii per triginta annos ad hanc contemplationem per obedientiam eliguntur. »At vero Franciscus Georgius in libro de Harmonia mundi loquens de Rachele et Lia uxoribus Jacob, probationis tempus ad annos decem et octo, aut viginti ad summum restringit. «Pro Rachele, inquit, suspirat et servit Jacob, et tamen primo Liae conjungitur, eo quod spiritalis homo pro quiete et visione, quae est in contemplatione, suspirat, pro qua subiit jugum servitutis Dei; nihilominus ut Liae et vitae activae conjungatur, primo necesse est antequam deveniat ad perfectionem contemplativam. Ideo Patres illi antiqui decreverunt ne quis admitteretur ad vi am solitariam et contemplativam, nisi exercitatus per decem et octo vel viginti annos in operibus charitalis et servitiis monasterii. »Ex quo loco suspicari licet scriptorum incuria apud Isidorum irrepsisse mendum, et pro 20 positum fuisse 30; nam et Possevinus lib. v Bibliot. ,cap. 57, citans hunc Isidori locum, absolute legit viginti. Illud etiam prolixum temporis spatium ad quadriennium reducit sexta synodus, edito hoc canone: «Qui sive in urbibus, sive in vicis in clausuris solitarie volunt vivere, prius ingrediantur monasterium, et ea perdiscant quae ad hanc anachoreticam conversationem requiruntur. Triennium integrum coenobii praeposito in timore Dei subjaceant, et postquam in omnibus, uti decet, obedientiam expleverint, examinentur a praesule, utrum sponte sua et ex toto corde propositum hoc amplecti desiderent, et sic professionem hujus instituti faciant, nec sic tamen statim includantur, sed annum adhuc extra clausam permaneant, ut eorum intentio certius innotescat (Cap.