Latin
1.58.250 to 1.58.273
Benedict, Regula 1.58.250-273
Unproofread scanNot analysed yet
41). »Hujus instituti rationem familiari, sed tamen apta similitudine hanc reddit S. Joannes Climacus (Grad. iv): «Ut periculum tironi imperito militique gregario seipsum duello committere, sic viro religioso ante capta experimenta, et multam in edomandis animi affectibus exercitationem, plena periculi alea est in solitudinem secedere; ut enim ille de vita, sic iste de salute aeterna periclitatur. »Eodem argumento utebatur S. Theodosius Coenobiarcha (In ejus Vit. cap. 2; Boll. 11 jan.) . Adde quod anachoresis in jugi rerum coelestium contemplatione consistit, ad quam, nisi praevia in coenobiis activa vita, perveniri non potest, ut docet inter alios apud Cassianum abbas Nesteros collat. 14, c. 2; et in Regula Solitariorum Grimlaicus his verbis: «Ad fastigium contemplativae vitae quisquis conatur ascendere, semetipsum debet prius per multa experimenta in activa vita probare. »Jam vero quia non omnes qui in coenobiis conversantur etiam multo tempore, ideo meliores evadunt, aut anachoreticae vitae judicantur idonei, nunc videndum est qui et quales ad eam e coenobiis transferendi sunt, id quod indicat S. Benedictus cum addit: Didicerunt contra diabolum multorum solatio jam docti pugnare]. Quod perinde est ac si diceret, qui vitiis omnibus superatis, virtutibus cunctis quantum patitur humana fragilitas imbuti, jam diabolum non timent; tales enim contra diabolum didicerunt pugnare, et revera tales requirit cremus: «De ludo monasteriorum hujusmodi volumus ingredi milites, quos eremi dura rudimenta non terreant, inquit S. Hieronymus (Epist. 4), qui specimen conversationis suae multo tempore dederint, qui omnium fuerint minimi, ut primi omnium fierent, quos nec esuries aliquando, nec saturitas superaverit, qui paupertate laetantur, quorum habitus, sermo, vultus, incessus, doctrina virtutum est; »et Cassianus (Lib. v Instit. ,c. 36): «Qui in coenobiis primum diutissime commorantes, omnique patientiae ac discretionis regula diligenter edocti, humilitatis pariter ac nuditatis virtute possessa, atque ad purum vitiorum universitate consumpta, durissimis daemonum praeliis congressuri penetrant eremi profunda secreta;