Latin
1.58.292 to 1.58.307
Benedict, Regula 1.58.292-307
Unproofread scanNot analysed yet
»ex quibus inferebat «monachum spiritalia mella condere cupientem, velut apem prudentissimam, debere unamquamque virtutem ab his qui eam familiarius possident deflorare, et in sui pectoris vase recondere. »Et bene instructi fraterna ex acie ad singularem pugnam eremi, etc.] Ex haec ergo loco constat quod diximus in prologo, et coenobiticam et anachoreticam vitam perpetuam esse militiam, cum hoc tamen discrimine, quod ista periculosior sit, illa facilior et tutior; quod quidem discrimen eleganter describit Petrus Venerabilis ad Gislebertum eremitam sic scribens (Lib. i, epist. 20): «Claustralium communiter viventium cohabitatio castrorum ad pugnam ordinatorum multitudini videtur comparari, ubi quisque tanto securius adversus adversarium dimicat, quanto sibi vicinius adjutorium de commilitonis dextra sperat; in illo enim praelio non solum de sua quilibet praeliator virtute praesumit, sed etiam de aliorum dextera laevaque compugnantium viribus quandoque magis quam de suis confidit: laborant ibi singuli, et saluti suae insidiantes perimere, et coadjutores modis omnibus defensare; nec minus intelligunt in morte sociorum periculum, quam in vita inimicorum sentiunt detrimentum. At solitudinis singulare certamen tanto periculosius agitur quanto serius alienum auxilium dimicans praestolatur; quodque periculo accrescit, non, ut in acie fieri solet, multi contra multos: nec, ut in duello, unus contra unum, sed inusitato pr…liandi more solus contra plurimos, et numero, et virtute praestantes dubia sub sorte contendit. »Ex hoc etiam sanctae Regulae testimonio infert B. Petrus Damiani S. Benedictum non modo permisisse, sed et suasisse suis anachoresim; nam postquam praedicta S. Regulae verba retulit, ita concludit (Lib. vi, ep. 12): «Ex quibus manifeste colligitur quia doctor almificus de monasterio fratrem quemlibet ad eremum conscendere non modo non prohibuit, terum insuper monuit et docuit, insuper etiam quibusdam persuasionibus incitavit: auctoritatem quippe dat, ut diuturna prius frater probatione discat in monasterio qualiter in eremo contra callidi tentatoris argumenta confligat. . .