Latin
1.58.308 to 1.58.335
Benedict, Regula 1.58.308-335
Unproofread scanNot analysed yet
In illis itaque S. Regulae verbis, quae supra posuimus, perspicue declaratur quia S. Benedictus, dum in monasterio hominem ponit, ad cretum dirigit; hic quidem collocat, sed illuc cohortatus invitat, etc. »Quae fuse prosequitur. Et sane Camaldulensis ordo, et ipse sub Regula S. Benedicti militans, suos habet eremitas, quin etiam hodie in monte Serrato multae visuntur anachoretarum cellulae quae a Benedictinis inhabitantur; sed et multos olim in monte Vosago anachoretas ex nostris egisse colligimus ex Vita S. Pauli episcopi Virodunensis, n. 2, ubi haec leguntur (Saec. ii Bened.) : «Domino praeduce tandem eremum quae Vosegus nominatur, Christi servus. . . . ingreditur. Hujus eremi solitudinem plurimi anachoretarum cellulis divisi feruntur inhabitasse, praeter sabbatum et dominicam, mutuis visibus et alloquiis disjuncti, nisi quos aut corporalis infirmitas, vel animae salutis causa visitari per aliquos coegisset: quorum optabilem conversationem Paulus. . . . adipisci satagebat. »Ad eremum tamen nullus secedebat, nisi praevia abbatis licentia, fratrumque accedente consensu; utrumque enim requirebatur, ut multis posset exemplis probari. Luculentum nobis exhibet Vita S. Bavonis confessoris (Saec. ii Bened.) ,qui veniens ad Frorbertum abbatem, «petiit eum sibimet humiliter cellul…m, in qua familiariter Domini misericordiam pro facinoribus suis deprecaretur largiri. Ut vero pius pater monasterii ejus petitionem audivit, cum gaudio cum suscepit, et ejusdem fratribus monasterii juxta praeceptum pii Patris Benedicti convocata omni congregatione ejus patefecit preces, »cujus votis fratres annuerunt. Similiter S. Baronius (Saec. ii Ben.) «sui Patrem coenobii sedulis deposcere coepit precibus, ut ejus permissu Gallicum genitale solum sibi liceret deserere. . . . sicque demum anachoreticam vitam ducere. Post plurimam tandem indesinentemque petitionis suae instantiam, ejus pastor cum omni grege, licet inviti suo satisfecere desiderio. »Ita etiam S. Cuthbertus referente Beda (In ejus Vita, cap. 17): «Postquam in monasterio multa annorum curricula explevit, tandem diu concupita, quaesita, et petita solitudinis secreta, comitante praefati abbatis sui simul et fratrum gratia, multum laetabundus adiit.