Latin
1.58.385 to 1.58.404
Benedict, Regula 1.58.385-404
Unproofread scanNot analysed yet
sed tantum per tonsuram et religionis habitum Dei sese mentitur filium; in habitu enim et religione exterius a nescientibus Domino videtur esse mentitus. »Quae egregie competunt sarabaitis, qui non aliter ac in saeculo vivunt. Mentiri Deo per tonsuram noscuntur.] Quia, ut dicit apud Cassianum abbas Piamon, «ad publicum tantummodo, id est ad hominum faciem renuntiantes, aut in suis domiciliis sub privilegio hujus nominis (scilicet monachi) iisdem obstricti occupationibus perseverant, aut construentes sibi cellulas, casque monasteria nuncupantes, suo in eis jure ac libertate consistunt, nequaquam evangelicis praeceptionibus succumbentes, ut nulli scilicet quotidiani victus sollicitudine, nullis rei familiaris distentionibus occupentur. »Qui bini aut terni aut certe singuli.] Similiter S. Hieronymus (Epist. 22): «Hi bini, vel terni, nec multo plures simul habitant; »et apud Cassianum abbas Piamon: «Illi autem qui districtionem, ut diximus, declinantes, bini vel terni in cellulis commorantur, »etc. :in hoc aliquam anachoreticae et coenobiticae vitae speciem prae se ferentes, neutram autem in rei veritate tenentes: non primam, propter societatem, quam respuit anachoresis; non secundum, defectu multitudinis, quam, ut vere et religiose exerceatur, exigit coenobitica vita. His autem sarabaitarum latibulis haud multum absimiles sunt cellae extra coenobia, seu prioratus, aut praepositurae, in quibus duo tresve fratres, sine ordine, sine disciplina conversantur, quasque ideo Synagogas Satanae nuncupat S. Bernardus ad Guarinum abbatem scribens (Epist. 254), quemque quod eas destrueret, magnopere commendat. Et merito quidem; nam, ut dicit Joannes de Turrecremata (Tract. 13 in Reg. S. Bened.) ,«in parvis prioratibus religio annihilatur; ibi enim vitio proprietatis appropinquatur, meritum obedientiae minuitur, continentia facile periclitatur. Qui solus est in prioratu, vel cum uno socio, ut frequenter, fere est proprietarius, quae habet pro majore parte habens sibi. Obedientia ipsius minus meretur, cui nullus aliquid jubet, et ideo facit quod facere libet.