Latin
1.58.366 to 1.58.384
Benedict, Regula 1.58.366-384
Unproofread scanNot analysed yet
Est sarabaitarum.] Qui «ab eo quod semetipsos a coenobiorum congregationibus sequestrarent, ac sigillatim suas curarent necessitates, AEgyptiacae linguae proprietate, sarabaitae nuncupati sunt, »inquit Cassianus (Coll. 18, c. 7); cui concinere videtur illa lectio quam ex Apologia Henrici IV imperatoris, ubi hic locus citatur, profert Menardus: «Sarabaitarum, id est sibi viventium; »et Smaragdus: «Sarabaitae autem interpretantur renuitae, eo quod majorum exempla et virtutem sequi renuant: »Hinc S. Odo abbas Cluniacensis (Collat. 3, n. 22): «Nos miseri, aiebat; non sumus monachi, ut falso nominamur; sed sarabaitae, id est renuitae, qui jugum regularis disciplinae renuimus; »et Bernardus Cassinensis: «Sarabaitae quasi renuitae dicuntur, quoniam gloriam sanctam respuentes militare renuunt sub pastore »Qui nulla regula approbati.] Ut pote qui nullam approbant, sed potius ne arguantur eam fugiunt, ut tradit Boherius. Experientia magistri.] Nam et ipsi sine pastore vivunt, in quo omnem coenobitarum, qui sub regula et abbate militant, disciplinam abjicere noscuntur; unde Cassianus corum mores apprime describens: «Coenobiorum, inquit, nullatenus expetunt disciplinam, nec seniorum subduntur arbitrio, aut eorum traditionibus instituti suas discunt vincere voluntates, nec ullam sanae discretionis regulam legitima eruditione suscipiunt. »Velut aurum fornacis,] id est monasterii, in quo coenobitae igne observantiae regularis probantur, ut inde puriores evadant. Sed in plumbi natura molliti.] Sarabaitas plumbo similes facit, quod applicatum igni non modo mollescit, sed et totum effluit; quia simul ac vel parvae difficultatis ignem sentiunt, omnino resolvuntur, et in vanas effluunt voluptates, unde et pro lege eis est desideriorum voluptas. Adhuc operibus servantes saeculo fidem.] Quem in locum Smaragdus: «Quid est enim adhuc operibus servare saeculo fidem, nisi ea facere monachum quae egit in saeculo adhuc in saeculari habitu positus? Saeculo fidem servat, quia ejus voluntatem facere non cessat; fidem saeculo servat, quia se nec desiderio, nec opere ab illo separat;