Latin
1.58.465 to 1.58.492
Benedict, Regula 1.58.465-492
Unproofread scanNot analysed yet
»Ex quo sequitur quod ait S. Hieronymus: «Inter hos saepe sunt jurgia, quia suo viventes cibo non patiuntur se alicui esse subjectos: revera solent certare jejuniis, et rem secreti victoriae faciunt. Apud hos affectata sunt omnia, laxae manicae, caligae follicantes, vestis crassior, crebra suspiria, visitatio virginum, detractio clericorum, et si quando dies festus venerit, saturantur usque ad vomitum. »Cum quidquid putaverint vel elegerint, hoc putant sanctum, et quod noluerint, hoc putant non licere. Notanter S. Benedictus ait quidquid elegerint, non quidquid eis praecipitur: in quo iterum discrepant a coenobitis, quorum est alieno parere imperio; non quod placuerit eligere. Sed miseri non advertunt quod ait abbas Piamon apud Cassianum: Hos arbitrii sui tepor vivos ad inferna demergit. Quartum vero genus est monachorum quod nominatur gyrovagum.] Hi sunt quos ementito eremitarum nomine, nigris vestibus indutos, capite comatos, urbes obeuntes, cum saecularibus ac mulieribus conversantes, in monasteria retrudi, aut in solitudinem abigi praecepit sexta synodus can. 42; quos S. Isidorus (S. Isid. lib. ii de Eccl. Off. c. 15) Circilliones, S. Augustinus (Aug. in ps. cxxxli) Circelliones et Circumcelliones, Bernardus Cassinensis Circumcellariones appellant, eo quod cellas semper vagi et nunquam stabiles circumirent; de quibus Synesius episcopus: «Vagantur quidam apud nos vacantivi. Hi certam quidem nullam legem habere volunt, qui quam habebant antea reliquerunt, eo vagantes ubi majus compendium est. »Qui tota vita sua per diversas provincias,] id est per diversas regiones diversaque regna; neque enim eos capere possunt angustissimi coenobiorum carceres; imo minus lata sunt spatiosissima solitudinis loca: nec una ad vagandum provincia contenti, per diversas discurrunt, ut verissime cum Bernardo Cassinensi, de toto mundo claustrum sibi fecisse diceres. At vero quis eorum artes sic vagando, sic discurrendo explicet? Juvat hic Augustinum graphice omnino eas depingentem proferre (Lib.