Latin
1.58.493 to 1.58.518
Benedict, Regula 1.58.493-518
Unproofread scanNot analysed yet
de Opere monach. ,c. 28): «Tam multos, inquit, hypocritas sub habitu monachorum usquequaque dispersit, hostis scilicet humani generis, circumeuntes provincias, nusquam missos, nusquam fixos, nusquam stantes, nusquam sedentes. Alii membra martyrum, si tamen martyrum, venditant; alii fimbrias et phylacteria sua magnificant; alii parentes aut consanguineos suos in illa vel illa regione se audisse vivere, et ad eos pergere mentiuntur; et omnes petunt, omnes exigunt, aut sumptus lucrosae egestatis, aut simulatae pretium sanctitatis. »Per diversorum cellas.] Cellae vocabulum diversimode potest accipi: 1° Pro eo omni in quo aliquid reconditur et absconditur; nam cella dicitur a celando. 2° Pro secretiori aliquo templi loco, in quem ingredi non cuilibet fas erat, ut pote ubi Dei sedes existebat. Sic Varro (Lib. iv de Ling. Lat.) : «Et ideo, inquit, in aedibus sacris ante cellam, ubi sedes Dei sunt, Graeci dicunt πρόδομον. »3° Pro loco in quo dormire solent monachi, sicut in Regula S. P. Benedicti, cap. 22: Candela in eadem cella ardeat usque manc. 4° Pro cubiculis monachorum, quae singula singulis assignata fuisse, etiam apud veteres constat ex Justiniani novella 5 de Monachis: unde conc. Turonense secundum: «Nec cellas eis liceat habere communes, ubi bini maneant, sed singulares jaceant.» 5° Pro parvis anachoretarum habitaculis, quia ibi remoti ab omni hominum commercio absconditi latent, ut Deo revelent vias suas. 6° Pro monasterio sive coenobio, unde Scholasticam sororem suam alloquens S. Benedictus, «manere, inquit, extra cellam nullatenus possum; »et S. Gregorius, lib. i, ep. 54: «Oratorium B. Mariae, quod nuper in cella fratrum aedificatum est, ubi Marinianus abbas praeesse cognoscitur. 7° Tandem pro parvo monasterio, quod majori subest, et vulgo prioratus seu praepositura nuncupatur, de quibus est canon 44 concilii Aquisgranensis: «Ut abbatibus liceat habere cellas, in quibus aut monachi sint aut canonici, et abbas provideat ne minus de monachis habitare permittat quam sex.