Latin
1.58.519 to 1.58.536
Benedict, Regula 1.58.519-536
Unproofread scanNot analysed yet
»Hic vero cellae vocabulum potest intelligi tribus posterioribus acceptionibus; certum est enim gyrovagos illos et anachoretas visitasse, et coenobitas, sive in majoribus monasteriis, sive in minoribus egissent, quin et urbes circuivisse patet ex can. 42 sextae synodi. Ternis aut quaternis diebus hospitantur,] id est quandiu laute, ut hospites pertractantur, ut exponit Boherius. Sciunt nimirum eam esse monasteriorum consuetudinem, ut hospites aliquantis post adventum diebus, humanius et solito lautius excipiantur; quibus evolutis ad communem fratrum vivendi rationem rediguntur, ut de Nitriensibus narrat Palladius, apud quos «prope ecclesiam positum est xenodochium, in quo venientem hospitem toto tempore accipiunt, etiamsi biennium aut triennium voluerit manere, donec velit sponte sua recedere, permittentes ei una hebdomada manere in otio, aliis deinceps diebus occupant eum in operibus, aut in horto, aut in pistrino, aut in coquina. »Quandiu ergo in otio remanere permittuntur, quandiu lautioribus cibis excipiuntur, tandiu hospitamur: at ubi ad communem coenobii disciplinam sunt cogendi, valefaciunt, «et mox de vicinis monachis aut monasterii positione interrogant: ubi cum inde levaverint, ponant vel applicent velut lassi, »ut loquitur Magister in Regula cap. 1. Semper vagi et nunquam stabiles,] sive, ut dicit S. Basilius (In Constit. monast. c. 9), «instabiles locum mutant identidem, modo ad hos, modo ad illos fratres se conferunt, et irrequieto acti impetu se in circumlustrandis assidue monasteriis occupant: »quorum mens non magis corpore stabilis aut firma subsistit, sed, ut ait iterum S. Basilius (Ibid.) ,«horum volucris animus continenter flabris veluti quibusdam pulsatur, horum consilia assimilia vespertilionum volatibus sunt; quippe qui in directum nunquam feruntur, sed tortuoso et incerto volatu huc illucque temere pererrant ac circumaguntur. »Ac de his maxime intelligenda videntur illa S. Hildegardis in Regulam S. Benedicti verba: «Ante tempora B.