Latin
1.58.628 to 1.58.650
Benedict, Regula 1.58.628-650
Unproofread scanNot analysed yet
nam volenti perperam agere, et desertum abundantiam habet, et nemus umbram, et silentium solitudo; malum quippe, quod nemo videt, nemo arguit; ubi autem non timetur reprehensor, securius accedit tentator, licentius perpetratur iniquitas. In conventu vero bona, si qua facis, nemo prohibet; malum vero facere si vis, non licet; mox etenim a pluribus comperitur, arguitur, emendatur. »Accedit quod jam notavit Petrus Venerabilis (Lib. i epist. 20): «Non enim ut in acie fieri solet, multi contra multos, nec ut in duello unus contra unum, sed inusitato praeliandi. more solus contra plurimos et numero et virtute prostantes dubia sub sorte contendit »anachoreta. Hac ratione Victorianus abbas Assanensis in Hispania (In ejus Vita, n. 19, Boll. 12 Januar.) ,cum quosdam videret monachos, qui «foris vitam solitariam degebant in diversis oratoriis cellisque, eos ad coenobium revocavit, certamque eis vivendi regulam ac normam praescripsit, bonum esse praedicans et jucundum habitare fratres in unum, ubi sit cor unum et anima una; necessarium esse junctis viribus adversus antiquum et vafrum hostem pugnare, plurimumque momenti afferre spiritalibus athletis, si mutuo sese exhortationibus et exemplis ad strenue dimicandum excitent, magnas quidem hostis vires esse, sed multum eas debilitari plurium simul repugnantium virtute, non facile expugnari fidelium castra quae sunt charitate vallata. »Quinto. Tardius a peccato resurgit eremita, 1° quia multis obnoxius vitiis, ea non agnoscit; 2° quia licet ea cognosceret, non tamen facile emendaret, cum a quo reprehendatur habeat neminem: «In solitudine, inquit iterum S. Basilius (Reg. fus. c. 7), et illud accedit, quod non facile defectum et erratum suum agnoscit, qui solus est, cum non habeat a quo in mansuetudine, et affectu misericordiae arguatur, et corrigatur; reprehensio enim saepe etiamsi ab inimico fiat, emendationis desiderium affert viro bono. »At vero «qui inter multos peccat, a peccato facile abducitur per condemnationem, quae a pluribus concorditer infertur, magis veretur, ut competat illi illud Pauli: sufficit illi qui hujusmodi est increpatio quae fit a pluribus.