Latin
1.58.651 to 1.58.672
Benedict, Regula 1.58.651-672
Unproofread scanNot analysed yet
»Sexto. «Mandata Dei a pluribus unitis facilius perficiuntur, ab uno autem non ita; dum enim is unum exsequitur, aliud impeditur; dum infirmos visitat, a susceptione hospitum retrahitur (S. Basil. ibid.) . »Septimo. «Qui solus est spiritualia dona recipere non valet, sed secundum proportionem fidei, quae in unoquoque est, et subministrationis spiritus, quae est in vitae communicatione, cujusque proprium donum commune fit eis qui una conversantur; nam alii datur sermo sapientiae, alii vero sermo scientiae, alii fides, etc. ,quorum quodque non magis qui accipit, sui ipsius, quam aliorum gratia habet; ut necesse sit in vita communi Spiritus sancti operationem, quae in unoquoque, est ad omnes pertingere. Qui igitur separatus vivit unum aliquod donum habet, idque per otium in seipso defossum inutile reddit. . . . qui vero multorum in convictu constitutus est, et proprio dono fruitur, licet communicando illud multiplicet, etiam quae aliorum sunt velut propria lucrifacit (Ibid.) . »Octavo. «Utilior est vita communis ad conservationem eorum donorum quae a Deo donata sunt, »infit iterum S. Basilius (Ibid.) . At vero in solitudine non modo gratuita dona, sed virtutes multo labore in coenobio acquisitas facillime deperdit, cujus rei periculum fecerat S. Bernardus cum diceret (Serm. 64 in Cant.) : «Quantos ex monasteriis spiritu ferventes eremi solitudo suscepit, et aut tepefactos evomuit, aut tenuit contra eremi legem non modo remissos, sed etiam dissolutos; sicque apparuit vulpeculam affuisse ubi tanta facta est vastatio vineae, id est vitae et conscientiae hominis detrimentum: cogitabat si solus degeret multo se copiosiores fructus spiritus percepturum, quippe qui in communi vita tantum spiritalis gratiae fuisset expertus; et bona visa est sua cogitatio sibi, sed rei exitus indicavit magis eamdem illi cogitationem vulpem demolientem fuisse. »Et ante ipsum S. Joannes Climacus (Grad.