Latin
Chapter 11
Benedict, Regula 11.1
Unproofread scanNot analysed yet
Qualiter dominicis diebus vigiliae agantur. Dominico die temporius surgatur ad vigilias. In quibus vigiliis teneatur mensura, id est modulatis, ut supra disposuimus, sex psalmis et versu, residentibus cunctis disposite, et per ordinem in subselliis, legantur in codice, ut supra diximus, quatuor lectiones cum responsoriis suis. Ubi tantum in quarto responsorio dicatur a cantante Gloria. Quam dum incipit, mox omnes cum reverentia surgant. Post quas lectiones, sequantur ex ordine alii sex psalmi cum antiphonis, sicut anteriores, et versus. Post quos iterum legantur aliae quatuor lectiones cum responsoriis suis, ordine quo supra. Post quas dicantur tria cantica de prophetis, quae instituerit abbas: quae cantica cum alleluia psallantur. Dicto etiam verso, et benedicente abbate, legantur aliae quatuor lectiones de Novo Testamento, ordine quo supra.