Latin
Chapter 11
Benedict, Regula 11.2
Unproofread scanNot analysed yet
Post quartum autem responsorium, incipiat abbas hymnum Te Deum laudamus. Quo perdicto, legat abbas lectionem de Evangelio, cum honore et tremore, stantibus omnibus. Qua perlecta, respondeant omnes, Amen. Et subsequatur mox abbas hymnum Te decet laus. Et data benedictione, incipiant matutinos. Qui ordo vigiliarum, omni tempore, tam aestatis quam hiemis, aequaliter in die dominico teneatur: nisi forte (quod absit) tardius surgant, aliquid de lectionibus breviandum est aut responsoriis: quod tamen omnino caveatur ne proveniat. Quod si contigerit, digne inde satisfaciat Deo in oratorio per cujus evenerit neglectum.