Latin
Chapter 11
Benedict, Regula 11.22
Unproofread scanNot analysed yet
Qui ordo vigiliarum omni tempore tam aestatis quam hiemis aequaliter in die Dominico teneatur.] Quod dicit aequaliter, intelligi debet quoad numerum lectionum, psalmorum, responsoriorum, etc. ,non vero quoad quantitatem seu morositatem rerum dicendarum, ut exponunt Bernardus Cassinensis et Boherius; nam licet duodecim dici lectiones tam aestate quam hieme debeant, non tamen ita prolixae aestate atque hieme.