Latin
11.23.1 to 11.23.21
Benedict, Regula 11.23.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
Nisi forte, quod absit, tardius surgant, aliquid de lectionibus breviandum est, aut responsoriis.] Idem fere decernitur in Regula S. Caesarii ad virgines apud Bollandum (Jan. 12): «Si vero evenerit ut tardius ad vigilias consurgant, singulas paginas, aut quantum visum fuerit abbatissae legant, in cujus potestate erit ut, quando signum fecerit, quae legit sine mora consurgat, ut canonicus missarum numerus possit impleri. »Quae totidem pene verbis etiam exstant in Regula S. Aureliani in ordine psallendi. Sed sicut lectiones breviabant, si quando tardius surrexissent, ita e converso, cum citius, prolongabant; unde liber Usuum Cisterciensium: «Solet sacrista, cum se viderit temporius quam debuerant surrexisse, cantorem signo praemonere, ut duodecimam lectionem faciat prolongare, »Atque inde facile colligas, lectiones olim sicuti nunc exstant in nostris breviariis distinctas non fuisse; sed neque earum prolixitatem aut brevitatem definitam; verum proferebatur sacrae Scripturae, aut alicujus S. Patris codex, in quo continuatim ita legebant, ut ubi unus desivisset, alter legere inciperet. Ita antiquae Germaniae Consuetudines mss. : «A calendis Novembris, inquiunt, privatis diebus, ad nocturnos, tres lectiones continuatim agam ex prophetis et caeteris bibliothecae libris consuetum est: si natalitia SS. supervenerint, non aliud ob id agant. »Ergo Scripturam aliosque bibliothecae libros continuatim legebant, hoc est sine ulla divisione aut distinctione lectionum, quas ad nutum abbatis terminabant, ut modo legebamus in Regulis S. Caesarii et S. Aureliani: «Quantum abbati visum fuerit, tantum legatur; quando signum fecerit; qui legit sine mora consurgat. »Quale esset illud signum non declarat. Veteres monachi in AEgypto, qui majores psalmos intercidebant, plausu manus super sedem edito finem cantandi faciebant: «Si quispiam juniorum, inquit Cassianus (Lib. ii, cap. 11), vel pro fervore spiritus, vel pro eo quod necdum institutus est, coeperit modum decantationis excedere, psallentis progressio senioris interciditur plausu, quem dans manu sua in sedili quo sedet, cunctos facit ad orationem consurgere.