Latin
Chapter 11
Benedict, Regula 11.4
Unproofread scanNot analysed yet
Dominico die temporius surgatur ad vigilias.] Quia solemnius prolixiusque est dominicarum vigiliarum officium, fratres solito citius surgere praecipit S. P. Benedictus, maxime propter brevitatem noctium aestivalium, in quibus, si consueta vigilias hora celebrarent, matutinas non incipiente luce, uti praescribit Regula, sed clara jam die decantarent. Neque enim omne tempus istud S. Benedicti de maturius surgendo statutum respicit; sed, si credimus Hildemaro, Bernardo Cassinensi, et Joanni de Turrecremata, solam aestatem. Unde etiam S. Pater postquam praecedenti capite de vigiliis aestatis egit, hoc decretum consequenter edidit, in quo vigiliis eodem tenore subjungit matutinos incipiente luce dicendos, ad quod sufficit hieme octava noctis hora surgere.