Latin
Chapter 11
Benedict, Regula 11.5
Unproofread scanNot analysed yet
Quantum vero solito temporius fratres surgere debeant S. Pater non aperit; at si mens ejus et intentio attendantur, habita ratione brevitatis aut prolixitatis noctium, ita temperanda accelerandaque est hora surgendi, ut matutini nocturnis vigiliis absque ullo medio intervallo conjungendi, incipiente luce, agantur. In Parisiensi autem S. Germani monasterio ante mediam noctem fratres olim surrexisse colligimus ex Aimonio ejusdem loci monacho in lib. ii Mir. S. Germani, cap. 1, ubi quaedam mulier dicitur «permissa in atrio ejusdem ecclesiae ipsa nocte requiescere; sed priusquam mediae noctis spatium transmitteretur, evigilans, quasi quodam medicamine delibuta, per seipsam aggreditur ecclesiam, fratribus jam ex more vigiliarum solemnia celebrantibus. »Quae quidem verba de aliquo die dominico aut testo intelligi necessario debent, cum aliis diebus non ita cito surgerent. Idem fere de Floriacensi colligitur ex Adelerio in lib. Mir. S. P. Benedicti. In Centulensi etiam S. Richarii tempore Gervini abbatis piissimi, quidam prior Revenardus nomine, antea infirmus, in festivitate S. Vigoris confessoris, «com fratribus hora noctis duodecima in nocte intravit in chorum sanus et hilaris, »quemadmodum scribit Joannes de Capella in Vita S. Gervini n. 7 (Boll. 3 Mart.) ,Hancque olim fuisse communem monasteriorum consuetudinem discimus ex Amalarii Supplemento, in quo haec habet: «Omnibus enim dominicis Resurrectionis diebus recte a monachis circa mediam noctem surgitur. »Et prius dixerat S. P. Benedictum id accepisse a S. Ambrosio, «cui, inquit, semper consuetudo fuit dominicis diebus ante horam noctis mediam surgere: quod hymnus ejus demonstrat: Surgamus omnes ocius, Et nocte quaeramus pium. »In Cisterciensi vero anni 1429 capitulo generali statutum est ut dominicis festisque diebus una hora citius solito surgatur. Bursfeldenses, qui privatis diebus hora duodecima, hoc est inedia nocte surgunt, Dominicis festisque 12 lectionum hora undecima aut etiam maturius id praestant ex Caerem. cap. 3. Similiter Casalini dominici, festisque simplicioribus media circiter ante mediam noctem; in majoribus autem et suminis hora undecima praecise ex Caeremoniali ms. cap. 3.