Latin
12.287.1 to 12.287.31
Benedict, Regula 12.287.1-31
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo matutinorum solemnitas agatur. In matutinis dominico die in primis dicatur sexagesimus sextus psalmus sine antiphona in directum. Post quem dicatur quinquagesimus cum Alleluia. Post quem dicatur centesimus septimus decimus et sexagesimus secundus. Inde benedictiones et laudes, lectio una de Apocalypsi ex corde, et responsorium, et Ambrosianum, versus, canticum de Evangelio, litania: et completum est. COMMENTARIUS. In matutinis.] Id est laudibus, quas matutinorum nomine appellabant veteres, a voce matuta, hoc est aurora, eo quod ea oriente inciperentur. Nunc vero matutinorum nomine intelligimus vigilias nocturnas, quas etiam ita appellatas olim fuisse probat Menardus noster ex conc. Turon. ii, can. 18, et Mabillonius in lib. ii de Antiqua Liturgia Gallicana. Atque ita Beda in Vita S. Cuthberti cap. 45 (Saec. ii Bened.) : «Omne, inquit, nocturnae sive matutinae psalmodiae tempus stando persolvit; »anonymus in Vita S. Austrebertae n. 15 (Saec. iii, part. i): Quadam die matutinis expletis, cum sorores fessis corporibus post laborem se in lectis collocassent. »Dominico die in primis dicatur psalmus sexagesimus sextus.] Nulla hic mentio versus Deus, in adjutorium, quem ideo juxta Regulam praetermittendum censent Menardus et Haeftenus lib. vii, tract. 7, disq. 2: moti praesertim hac loquendi ratione S. Benedicti, in primis. Crediderim tamen cum Boherio esse praemittendum; nam etsi de eo taceat S. Pater, cum tamen omnibus illud horis praemiserit, in animum inducere meum non queo, ad solos matutinos praetermisisse, praesertim cum nulla ratio id persuadeat; nam quod dicunt implicite contineri in duobus primis versiculis psalmi sexagesimi sexti, similes rationes de aliis horis proferri possent. Psalmus sexagesimus sextus.] Hunc psalmum, quo a Deo illuminari super nos vultum suum rogamus, in primis dici voluit, ut sicut corporeo tunc sole incipimus illustrari, ita a vero Sole justitiae Deo mens nostra illuminetur ad cognoscendam et sequendam viam veritatis et justitiae.