Latin
12.287.32 to 12.287.49
Benedict, Regula 12.287.32-49
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia praecipuum animae nostrae lumen in SS. Trinitatis fide praesertim situm est, hanc in tribus personis invocamus dicentes: Benedicat nos Deus, scilicet Pater; Deus noster, scilicet Filius; benedicat nos Deus, scilicet Spiritus sanctus: ubi obiter notandum est Filium inter alios dici nostrum, quia licet Pater ac Spiritus sanctus vere noster sint Deus, tamen propriissime Filius est noster per naturae assumptionem, qua caro nostra et frater noster fieri dignatus est, uti observat Bernardus Cassinensis. Sine antiphona in directum.] Quid sit dici sine antiphona, exponit dicens in directum, ut ibi nulla fiat certi toni modulatio, inquiunt praefatus Bernardus et Boherius. Post quem dicatur quinquagesimus cum alleluia.] Psalmum quinquagesimum cum alleluia decantari praecipit, eodemque modo sequentes alios dicendos esse censet Hildemarus, licet id tacuerit S. P. Benedictus, cum omnes pene sint alleluiati. Nec mysterio vacat quod psalmum quinquagesimum ad poenitentiam et luctum pertinentem cum alleluia, voce utique exsultationis et laetitiae, praecantari voluerit: hoc namque indicat poenitentiae lamentum habere semper annexum interioris laetitiae jubilum, ut docet Bernardus Cassinensis. Vel etiam respexit ad sequentes psalmos, qui cum sint omnes fere alleluiati, noluit quinquagesimum ab iis discrepare: atque ita sentire Paulum Diaconum asserit idem Bernardus, quamvis quam …ub nomine Pauli Diaconi citare solet, Hildemarus id omnino taceat. Post quem dicatur centesimus septimus decimus.] Qui agit de Christi resurrectione, quam die dominica colimus; ac proinde sicut a S. Benedicito, ita a SS. Caesario et Aureliano in matutinis dominicarum dici praecipitur. Et sexagesimus secundus.] Qui, ut notat Bernardus Cassinensis, duo continet huic horae maxime congrua, nempe Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo; et, in matutinis meditabor in te. Qua forte ratione eumdem sanctis virginibus mane recitandum praescribit S. Athanasius in lib.