Latin
12.287.50 to 12.287.92
Benedict, Regula 12.287.50-92
Unproofread scanNot analysed yet
de Virginitate, uti et Clemens in Constit. I. ii, c. 59, et S. Aurelianus in Ordine psallendi. Eumdem mane solitos fuisse decantare veteres monachos auctor est Cassianus lib. iii, c. 3. Inde benedictiones.] Benedictiones etiam ad matutinos dici decernunt S. Caesarius in Regula c. 21, S. Aurelianus in Ordine psallendi, et Magister in Regula c. 39. Benedictionis etiam ad matutinos dicendae fit mentio apud Greg. Turon. I. de Vit. Pat. ,c. 6. Quid autem sint benedictiones explicat Bernardus Cassinensis his verbis; Benedictiones sunt cantica trium puerorum in Daniele. Hoc est canticum illud quod virginibus illucescente die cantandum Si Athanasius instituit, quod Alcuinus Hymnum hymnorum vocat in lib. de Psalmorum Usu. Et laudes.] Quid hic sint laudes aliquo modo colligitur ex S. Aureliano in Ordine psallendi, ubi praescribitur, «Post benedictionem, Laudate Dominum de coelis: Cantate Domino canticum novum: Laudate Dominum in sanctis ejus. »Et revera tres hosce psalmo sub uno Gloria dicendos hic a S. Benedicto per laudes intelligi docent commentatores; eosque in plurali laudes appellat, sive quia plures sunt psalmi, ut dicit in primo comment. Boherius; sive quia pluries ad laudes Creatoris invitamur. Hos psalmos mane recitabant AEgyptii monachi, testante Cassiano lib. iii, c. 6. Sed et S. Caesarius in Regula ad monachos c. 2 praescribit ut ad matutinos dicant Benedictionem; Laudate Dominum de coelis. Circa hancce S. Benedicti institutionem ita scribit Petrus Damiani (Opusc. 10, cap. 2): «Matutinum quinque laudibus constat, quatuor videlicet psalmis, et uno cantico; et congrue dum diurna lux erumpit, Deo laudes offerimus, quia sub exterioris lucis specie Solem justitiae nostris dilucescentem cordibus exspectamus, et tanquam advenienti sponso tota gaudens atque tripudians occurrit Ecclesia, sic quinque laudibus, ac si totidem acceptis lampadibus adornata; et velut ultimae jam exsultationis clamore in cordis aure concepto: Ecce sponsus venit, exite obviam ei, consequenter specie tenus impleatur: Tunc surrexerunt, inquit, omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas.