Latin
14.296.1 to 14.296.34
Benedict, Regula 14.296.1-34
Unproofread scanNot analysed yet
In natalitiis sanctorum qualiter agantur vigiliae. In sanctorum vero festivitatibus, vel omnibus solemnitatibus, sicut diximus dominico die agendum, ita agatur: excepto quod psalmi aut antiphonae vel lectiones, ad ipsum diem pertinentes, dicantur. Modus autem suprascriptus teneatur. COMMENTARIUS. 295 Natalitia sanctorum vocat hic S. P. Benedictus festivitates eorum; quas tribus potissimum de causis in Ecclesia celebramus. Primam assignat S. Augustinus (Serm. 220, in append.) seu quivis alius his verbis: «Quotiescunque sanctorum martyria celebramus, toties laudes Salvatoris edicimus; et quoties eorum asserimus passiones, toties Christi gloriam praedicamus: »ita propheticum votum adimplentes: Laudate Dominum in sanctis ejus. Alteram causam indicat S. Caesarius, cum dicit (Serm. 225, in append. Serm. S. Aug.): «Solemnitates martyrum exhortationes sunt martyriorum, ut imitari non pigeat quod celebrare delectat. »Tertia causa est ad eorum apud Deum imploranda patrocinia; quae tria videtur notasse S. Bernardus cum in SS. festivitatibus tria nobis esse consideranda docet (Serm. in vigil. SS. Petri et Pauli), scilicet auxilium sancti, exemplum ejus, confusionem nostram. Quare autem obitus sanctorum vocentur natalitia eorum, omnibus notum; nempe, quia «tunc incoeperunt nasci ad vitam, cum vitam deposuerunt pro vita, »ut loquitur Petrus Damiani (Serm. 23). In sanctorum vero festivitatibus vel omnibus solemnitatibus.] Licet festivitas et solemnitas idem fere sonent, ac promiscue pro invicem soleant usurpari, hoc tamen inter utrumque discriminis afferri posse censet Hildemarus, quod festivitas ad natalitia sanctorum, solemnitas ad Christi mysteria attineat: ubi etiam observat haud vacare mysterio, quod S. Benedictus solemnitatibus praemiserit terminum universalem omnibus, ad festivitates praetermiserit: In SS. festivitatibus, inquit, vel omnibus solemnitatibus; quia non omnes sanctorum festivitates, sed tantum praecipuae; omnes vero Christi solemnitates deb…nt ab Ecclesia celebrari. «Solemnitates autem Christi, ex eodem, sunt Nativitas, Circumcisio, Apparitio, Praesentatio in templo, Coena Domini, Parasceven, Sabbatum sanctum, Pascha, Ascensio, Pentecosten.