Latin
14.296.35 to 14.296.63
Benedict, Regula 14.296.35-63
Unproofread scanNot analysed yet
Festivitates vero SS. quae praecipuae habentur, sunt duodecim Apostolorum, S. Joannis Baptistae, S. Laurentii, S. Mariae in medio Augusti, S. Martini, S. Caeciliae, S. Agathae et S. Agnetis, et S. Benedicti in Quadragesimae diebus; et in calendis Novembris celebratur festivitas omnium SS. Istae omnes, quia per totum mundum celebrantur, ideo sunt praecipuae. Deinde praecipuae sunt omnium SS. qui in illa civitate requiescunt, ubi eorum corpora humata sunt. »Hactenus Hildemarus, Aliter Bernardus festivitates a solemnitatibus ita videtur distinguere, ut solemnitates ad Christi sive sanctorum festa praecipua; festivitates vero ad alia minus praecipua, de quibus officium 12 lectionum celebratur, pertinere videtur. Sed Hildemari sententiam, quam sequuntur Boherius et Menardus, quam etiam indicat Amalarius in Supplemento, praeferrem. Sicut diximus dominico die agendum, ita agatur.] Quem in locum Boherius: «Hoc, inquit, adverbium sicut notat identitatem in principiis et finibus vigiliarum; in mediis vero similitudinem ut sequitur, quia ad numerum et dicendi modum refertur. »Quasi diceret, hoc idem sit principium vigiliarum quod in dominica; nempe Deus, in adjutorium; Domine, labia mea aperies: psalmus tertius et nonagesimus quartus; idem sit finis nimirum Te Deum; Te decet laus. Psalmi vero, antiphonae, lectiones, responsoria, non ad dominicam, sed ad ipsam diem pertinentes dicantur; ita tamen ut sicuti dominica duodecim psalmi totidemque lectiones dicuntur, totidem etiam in SS. festivitatibus omnibusque solemnitatibus dicantur. Excepto quod psalmi, aut antiphonae, vel lectiones ad ipsum diem pertinentes dicantur.] Haec verba ad ipsum diem pertinentes duplicem sortiri possunt explicationem, scilicet ad ipsum diem festum qui celebratur et colitur, vel ad ipsum diem ferialem in quem incidit tale festum. Atque hunc postremum sensum, teste Bernardo Cassinensi, magna animorum contentione defenderunt olim nonnulli monachi, hoc praecipue nixi fundamento, quod integrum in septimana Psalterium recitari jubeat S.