Latin
14.296.64 to 14.296.88
Benedict, Regula 14.296.64-88
Unproofread scanNot analysed yet
Benedictus. Sed huic opinioni duo opponit idem Bernardus Cassinensis: 1° contrariam consuetudinem, quae legum optima est interpres; 2° quod S. Benedictus praecise non praecipiat dici integrum per hebdomadam Psalterium, sed centum quinquaginta psalmos, uti se ipse explicat. Potuisset addere S. Benedictum, cum Psalterium omni hebdomada decurri praecepit, non absolute locutum fuisse, sed hypothetice, posito scilicet quod festa non eveniant, quae illis temporibus rariora erant. Caeterum haec Bernardi sententia, quae vulgaris est, et pene omnium, his posset insuper argumentis firmari. 1° Quod non magis dicendi sunt psalmi feriales, quam lectiones et antiphonae; nam eodem prorsus modo de his loquitur S. Benedictus. Porro quod nec lectiones, nec antiphonae feriales dici debeant in vigiliis sanctorum, facili negotio demonstrari potest. Nam quoad lectiones, duodecim in festis praescribit S. legislator, ita ut quatuor ultimae semper sint ex Novo Testamento; in feriis vero hiemalibus tantum tres, in aestivis unicam duntaxat ex Veteri Testamento. Quaero itaque ubi quatuor accipientur lectiones ex Novo Testamento in iis feriis in quibus Vetus legi Testamentum consuevit. Similiter quoad antiphonas, quas S. Pater dominicis ad primum secundumque nocturnum assignat, in feriis tantum ad primum: unde si antiphonae feriales in sanctorum vigiliis dicantur, non reperio dicendas in secundo nocturno sicut in dominica, cujus tamen modum omnino servari S. Pater instituit. Modus autem supradictus teneatur. 2° Quod Cistercienses, qui Regulam S. Benedicti ad litteram sibi servandam proposuerant, in festis SS. ad omnes horas diurnas psalmos quidem feriales retinuerunt, sed ad nocturnos auctoritate hujus capitis convicti mutaverint; unde cardinalis Bona: «In vesperis, inquit, nunquam psalmos feriales mutamus ad mentem Regulae, quae in festivitatibus psalmorum mutationem pro nocturnis tantum vigiliis permittit. »3° Quod cum Aquisgranense concilium, nimis facilem quorumdam abbatum ordinem a S. Benedicto in officio institutum mutandi libertatem cohibere desiderans, statuerit (Can.