Latin
Chapter 16
Benedict, Regula 16.14
Unproofread scanNot analysed yet
Super judicia justitiae suae.] Super, id est propter, infit Hildemarus; his enim verbis quare Deo referre laudes debeamus tam in die quam in nocte manifestat; nimirum propter judicia Dei: quaenam sint autem illa judicia non aperit, sed dicit esse incomprehensibilia, attamen justa; sunt enim judicia justitiae suae; quae cum clara et aperta Boherio non videantur, judicia justitiae Dei asserit esse judicia Filii Dei, qui est justitia Patris. Et revera quae passus est a Judaeis Christus judicia justitiae Dei septem canonicis horis Ecclesia honorare intendit, ut patet ex his versibus, quos refert Boherius: