Latin
16.15 to 16.17
Benedict, Regula 16.15-17
Unproofread scanNot analysed yet
In matutino damnatur tempore Christus; Quando surrexit primam canit ordo fidelis; Tertia cum canitur, tunc est cruciamina passus; Sexta sunt tenebrae per mundi climata factae; Emissus bona est divinus spiritus hora; Vespere clauduntur Christi sacra membra sepulcro; Christo bissena custodia ponitur hora. Hos tamen tanquam historicae veritati minus conformes haud omnino. probat cardinalis Bona (de Div. Psal. cap. 2, §3); nam resurrectio ante primam horam facta est, et quod de hora duodecima dicunt, in Evangelio non legitur: praeferendi sunt ergo vulgatissimi ilii glossae in cap. 1 de Celebr. missarum: Haec sunt septenis propter quae psallimus horis: Matutina ligat Christum, qui crimina purgat; Prima replet sputis; causam dat tertia mortis Sexta cruci nectit; latus ejus nona bipertit; Vespera deponit; tumulo completa reponit.