Latin
17.309.21 to 17.309.56
Benedict, Regula 17.309.21-56
Unproofread scanNot analysed yet
quo sensu accipitur infra, cap. 35: In diebus autem solemnibus usque ad missas sustineant; et cap. 38: Post missas et communionem ingrediatur lector ad legendum Secundo, missa sumitur pro festo alicujus sancti. Ita statuta S. Adalardi: «Isti sunt dies in quibus eis ab opere dominico parcendum est… Nativitas Domini… Missa domnae Balthildae; »antiquae Germaniae consuetudines ms. ,n. 30: «Diebus dominicis et festis ab ipsis calendis Octobris usque in missam S. Martini. »Et infra: «A missa vero S. Martini usque in Purificationem S. Mariae, etc. »Vide vitam S. Gutlaci, n. 32, saec. iii, part. i. Tertio, missa sumitur pro hora canonica, sive pro cursu divini officii. Sic apud Cassianum (Lib. ii, cap. 13): «Quare post missam nocturnam dormire non oporteat. »Et alibi (Lib. iii, cap. 5): «Missa canonica celebrata, usque ad lucem post haec vigilias extendunt. »Et concilium Agathense (Can. 30): «Hymni matutini vel vespertini diebus omnibus decantentur, et in conclusione matutinarum vel vespertinarum missarum post hymnos capitella de psalmis dicantur. »Quarto, missa sumitur pro lectione. S. Aurelianus in Ordine psallendi: «In Natali Domini et in Epiphania tertia hora noctis surgite: dicite unum nocturnum, et facite sex missas de Isaia propheta; iterum dicite secundum nocturnum, et legantur aliae sex de Evangelio. In Epiphania ita: In primo unum nocturnum, deinde de Daniele propheta facite illas sex missas …In martyrum festivitatibus tres aut quatuor missae fiunt: primam missam de Evangelio legite: reliquas de passionibus martyrum, etc. »Magister in Regula (Cap. 46): «Eo ordine quo missae a clericis celebrantur, id est cum minor clericus apostolum perlegerit, sequitur major diaconus Evangelia sancta lecturus. »Quinto, missa apud antiquos dicta reperitur pro oratione seu collecta, eo quod mittatur ad Deum. Ita in concilio Milevitano (Can. 12): «Placuit etiam et illud, ut preces, vel orationes, seu missae, quae probatae fuerint in concilio, sive praefationes, sive commendationes, seu manus impositiones ab omnibus celebrentur.