Latin
17.309.1 to 17.309.20
Benedict, Regula 17.309.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
Quot psalmi per easdem horas canendi sunt. Jam de nocturnis vel matutinis digessimus ordinem psalmodiae; nunc de sequentibus horis videamus. Prima hora dicantur psalmi tres, singillatim, et non sub una Gloria. Hymnus ejusdem horae, post ver- …um Deus, in adjutorium meum intende, antequam psalmi incipiantur. Post expletionem vero trium psalmorum, recitetur lectio una, versus, et Kyrie eleison, et missae sint. Tertia vero, sexta, et nona, eodem ordine celebretur oratio, id est versus, hymni earumdem horarum terni psalmi, lectio et versus, Kyrie eleison, et missae sint. Si major congregatio fuerit, cum antiphonis; si vero minor, in directum psallantur. Vespertina autem synaxis, quatuor psalmis cum antiphonis terminetur, post quos psalmos lectio recitanda est, inde responsorium, Ambrosianum, versus, canticum de Evangelio, litania et oratio dominica, et fiant missae. Completorium autem trium psalmorum dictione terminetur. Qui psalmi directanei sine antiphona dicendi sunt; post quos hymnus ejusdem horae, lectio una, versus, Kyrie eleison, benedictio, et post missae fiant. COMMENTARIUS. Jam de nocturnis vel matutinis dige simus ordinem psalmodiae, nunc de sequentibus horis videamus. Prima hora dicantur tres psalmi singillatim, et non sub una gloria.] Sed sub triplici, ut ad quemque psalmum glorificetur Trinitas. Totidem psalmos ad tertiam, sextam, nonam, et completorium, quinque scilicet horas S. Pater assignat: «Ut quinque sensus nostri corporis tribus animae virtutibus excellere admoneamur, ut ex toto corde, tota anima, tota mente diligamus Deum »,inquit Amalarius in supplemento (Tom. II Anal.) Hymnus ejusdem horae, etc. ,Kyrie eleison, et missae sint.] Haec omnia clara et aperta sunt, nec quidquam in se difficultatis continent, nisi forte duo extrema verba missae sint, in quibus exponendis non consentiunt omnes. Ut autem in re dubia et obscura lucis aliquid afferamus, praenotandum missae vocabulum valde esse aequivocum, et ad multa significanda usurpari Primo enim, missa vulgo sumitur pro incruento Christi sacrificio, quod in altari offerunt sacerdotes;