Latin
17.309.243 to 17.309.261
Benedict, Regula 17.309.243-261
Unproofread scanNot analysed yet
Benedicto admissas fuisse negemus, eo quod nullam earum videatur fecisse me…tionem, cum divini officii ordinem disponit, dicendum erit pariter sex primas orationis Dominicae petitiones praetermisisse in omnibus horis, praeter laudes et vesperas, quod eas explicite non praescribat S. Pater. Respondeo tertio, istas loquendi formulas, finiantur vigiliae nocturnae, et completum est, duobus modis accipi posse praecipitur enim aliquid finiri, vel ita ut nihil amplius addatur; vel ita ut pauca duntaxat dictis aut factis adjiciantur; sic quotidie ali…ui multa nimis loquenti dicimus ut finiat, non quasi velimus eum nulla insuper verba facere; hoc enim saepe nec expedit, nec etiam vellemus. Atque postremo hoc sensu accipienda esse verba S. Benedicti, et sic finiantur vigiliae nocturnae, man festum est, siquidem his quae supra assignavit adjicienda est oratio dominica. Idem de aliis, et completum est, debet dici. Et certe ea duobus modis intellexerunt qui ex fratribus nostris nov…m S. Augustini editionem adornarunt, in praevia admonitione ad secundam Regulam S. Augustini, q…am in appendice primi …omi rejecerunt: «Completum est, inquiunt, id est peractum sic erit officium, vel addetur finalis oratio, qualis ea scilicet quae in antiquis missalibus ad complendum vocitatur. »Haec tamen omnia pro no tro modulo satis male digesta aliorum saniori judicio subjicimus. Tertia vero, sexta, nona eodem ordine celebretur oratio.] Oratio hic pro hora canonica sumitur, uti observavit Boherius; ut sensus sit: oratio tertia, sexta, et nona eodem ordine celebretur quo prima, cujus seriem modo disposuit, quod clarius exprimit antiqua editio Veneta, quae ita legit «Tertiae, sextae, nome eodem ordine celebretur oratio. »Et S. P. Benedictus amplius exponit addens: Id est versus,] scilicet Deus, in adjutorium, etc. Hymni earumdem horarum, terni psalmi, etc.] Haec omnia ex dictis hactenus plana sunt.