Latin
17.309.262 to 17.309.281
Benedict, Regula 17.309.262-281
Unproofread scanNot analysed yet
Si major congregatio fuerit.] Quid sit congregatio exponit Hildemarus his verbis: «Congregatio est ubi duodecim fratres sunt: bene congregatio duodecim fratres sunt, quia possunt illi suam legem implere; verum amen et hoc in deserto; nam prope civitatem non est bonum tantum duodecim monachos sub uno abbate; quia si miseris eos ad singula officia, non etiam plene sufficiunt ad honestatem diversorum hominum qui ad monasterium veniunt. »Similiter Bernardus Cassinensis congregationem constituit in duodecim fratrum conventu, «quia, inquit, decem secundum jura faciunt populum; super decem vero ponitur decanus, et super decanum ordinatur praepositus, »et super utrumque abbas. Idem asserit Boherius, aitque talem fuisse pr…ma… congregationem monachorum, scilicet apostolorum, «in q…a fuit abbas Salvator noster, praepositus Simon Petrus, decanus Judas Scarioth. »Jam vero quae sit major congregatio, quaeve in nor, inquirendum est. «Si plures quam duodecim sunt, inquit Bernardus Cassin. ,i est tredecim, aut quatuordecim aut ultra, major congregatio est; si vero infra duodecimum numerum, minor congregatio dici debet, »Similiter Nicolaus de Fractura ad haec verna: Si major congregatio fuerit, addit: «Ut puta tredecim, vel quatuordecim, vel plures, quia duodecim faciunt congregationem, etsi interdum quoad jus eligendi duo tantum faciant congregationem. »Boherius autem triplicem distinguit congregationem; simplicem, quae est duodecim monachorum; majorem, quae supra duodecim; et minorem, quae infra descendendo usque ad duos non computato praelato. Eodem modo Theobaldus Artaldus et Joannes Craesbeek eam congregationem majorem agnoscunt, quae duodecimum monachorum numerum superat. At vero cardinalis de Turrecremata: «Major congregatio, inquit, dicitur ab aliquibus a triginta et supra; minor vero congregatio, si minus a triginta fuerint fratres descendendo usque ad duodecim, nam minus a duodecim non videtur congregatio regularis. »Haec sententia magis arridet. Nam S. Benedictus in Regulae c.