Latin
17.309.282 to 17.309.302
Benedict, Regula 17.309.282-302
Unproofread scanNot analysed yet
21 decanos in sola majori congregatione instituit, verum supra duodecim aut quindecim monachos, vel circiter, sufficiunt abbas et praepositus. Major ergo congregatio haud potest esse, nisi ubi duo minimum existunt decani, singuli supra denos monachos constituti, et super utrosque abbas et praepositus, hoc est viginti quatuor. Atque ita sentit Hildemarus in cap. 21 scribens; additque secundum usum eam esse majorem congregationem in qua sunt quadraginta et triginta monachi. Cum antiphonis; si vero minor in arrectum psallantur.] Quid sit cum antiphona psallere, quid in directum, explicat Haeftenus his verbis (Lib. vii, tract. 4, disq. 3): «Voluit S. Benedictus per psalmodiam cum antiphona designare eam divini officii partem quae fit cum nota et melodico concentu; quod ipse satis indicat: cum enim dixisset modulatis, ut supra diximus, sex psalmis, idipsum paulo post exprimens ait: Post quas lectiones sequantur ex ordine alii sex psalmi cum antiphonis, sicut anteriores. Unde manifestum est cum antiphona psallere idem S. Benedicto esse atque psalmos modulari… Jam vero haud erit difficile explicatu quid sit in directum psallere, sive directanee; quod ipse S Pater exponit sine antiphona, hoc est sine notis, modulatione, aut tono; ita ut aequali vocis tenore recte omnia absque ascensu vel descensu pronuntientur. »Et certe S. Benedictus hic opponit psalmodiam cum antiphona psalmodiae in directum: nisi forte quis dicat psallere cum antiphona idem esse ac singulis psalmis, imo etiam singulis psalmorum versiculis antiphonas interponere; psallere vero in directum easdem omittere, psalmosque uno tenore cantare. Utramque hanc loquendi rationem distinguit Boherius ad hunc locum sic scribens: «Ne nimio labore paucos opprimat in psallendo, hic eos relevat a duobus, scilicet brevitate, quia sine antiphonis, et a cantus proclamatione, quia in directum psalmi psalluntur. »Simul indicans orationem et causam cur minorem congregationem ab antiphonis et cantu exemerit, nempe ne nimio labore pauci opprimantur;