Latin
Chapter 18
Benedict, Regula 18.13
Unproofread scanNot analysed yet
Notat porro Hildemarus quosdam o im, hujus occasione textus: Duodecim psalmi per unamquamque constituantur noctem, aliquo praeoccupatos impedimento, v. g. existentes in via, illis in vigiliis quibus prolixiores occurrunt psalmi, hos in breviores mutare voluisse, dicendo, v. g. ,psalmos graduales, etiam se hoc audere asserentes juxta Regulae praeceptum, scribentis: Duodecim psalmi per unamquamque constituantur noctem. Sed «hi ta es, inquit Hildemarus, conveniuntur in eo quod digesto ordine psalmodiae diurnae, reliqui omnes psalmi, qui supersunt, aequaliter dividantur in septem noctium vigiliis, partiendo scilicet qui inter eos prolixiores sunt psalmi; qui cum mutant, non dividunt; et cum non dividunt, transgressores sunt hujus praecepti. »