Latin
Chapter 18
Benedict, Regula 18.14
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc praecipue commonentes, ut si cui forte haec distributio psalmorum displicuerit, ordinet si melius aliter judicaverit.] Egregium sane humilitatis exemplum, quod vir omnium justorum spiritu plenus institutum a se cum tanta diligentia ac discretione ordinem alieno subjiciat judicio. Sed «sive causa humilitatis, sive causa concessionis hoc verbum dixit magister noster; tutius est ut nullus abbas vel monachus illam sibi praesumptionem assumat, quod aliter disponat ipsum ordinem psalmodiae, quam ipse hic disposuit, qui Spiritu Del p…enus erat, »inquit Bernardus Cassinensis. Et certe si magnum est in S. P. Benedicto humilitatis indicium, quod institutum a se ordinem aliter permittat disponi, non minus superbiae signum id praesumere: unde nec summi pontifices illum unquam mutare voluerunt, uti observat Walfridus in lib. de Eccl. Rebus, c. 23. Et quia nonnulli novitatum amatores id aliquando praesumpserant, in concilio Aquisgran. anno 802 celebrato statutum est, «ut in monasteriis S. Benedicti Regulam servantibus officium S. Benedicti facerent sicut Regula docet. »Et in altero anni 817, «ut officium quod in Regula S. Benedicti continetur celebrent monachi. »Cujus statuti mentionem facit Chronicon Moisacense his verbis: «Anno tertio Ludovici factum est concilium magnum Aquisgrani in mense Augusto; et praeceptum est, ut monachi omnes cursum S. Benedicti cantarent ordine regulari. »Sed et Paulus V, pontifex maximus, qui nostra aetate breviarium pro omnibus sub Regula S. P. Benedicti militantibus instituit, eamdem Psalterii dispositionem illibatam servari voluit; ut merito eos increpet Hildemarus, qui ordinatam a S. Patre psalmorum dispositionem mutare praesumpserant; qua de re etiam queritur Walfridus in lib. de Eccles. Reb, c. 25, quamvis pauci tantum monachi, et non omnes Romanum suscepissent officium, ut constat ex Supplemento Amalarii, ejusdem aetatis scriptoris, qui monachorum officia a clericalibus diversa tum fuisse testatur. Vid. Bened. Haefteni I. vii, tract. 5, disq. 4 et 5. Caeterum observo hic cum Hildemaro et quibusdam aliis verba S. Benedicti solam psalmorum dispositionem tangere, non autem hymnorum, versuum, lectionum, etc.